bandeau
VITA SANCTI VIGORIS
(D'après l'ACTA SANCTORUM Novembris I, 287/305, des Bollandistes)
Cette vita a probablement été écrite à Bayeux vers 750 à 775.
Source de ce texte : http://histoiredelamanche.free.fr/vigor.htm

I
NCIPIT PROLOGUS IN VITA SANCTI VIGORIS EPISCOPI. Gloria et honor omnipotenti Deo Patri et Jesu Christo filio ejus et Spiritui sancto, Deo vero, manenti in trinitate perfecta, factori et recuperatori generis humani. Oportet, fratres, pro aedificatione sanctae matris ecclesiae, Christi sanguine redemptae, quam exhibuit sibi gloriosam sponsam, non habentem maculam aut rugam, sanctorum vitam scribere, qui velut luminaria mundi fulserunt et tenebris ignorantiae atque errorum depulsis, lumen clarum in cordibus credentium illustrarunt. Denique post gloriosam ascensionem Domini nostri Jesu Christi ad coelos, ac Domini nostri Jesu Christi ad celos ac post predicationem beatorum apostolorum in toto orbe diffusam, sancti martyres atque confessores in ornamentum ecclesiae exorti sunt. Inter quos etiam beati Vigoris, Baiocasinae civitatis episcopi, vitam aggredimur scribere, cujus miraculis atque exemplis virtutum praefata civitas meruit illustrari. EXPLICIT PROLOGUS.
I
NCIPIT VITA SANCTI VIGORIS EPISCOPI. Igitur beatus Vigor, Atrebatensi provincia parentibus nobilitate et fide pollentibus ortus fuit. Qui dum in utero matris necdum editus esset, meruit venerabilis ejus genitrix audire ab angelo sancto, sopore depressa, quod in utero haberet filium quem Dominus gratia sua illustraturus esset. Fuit enim temporibus Childeberti, illustris regis Francorum, ortus atque educatus intra monasterium almi patris Vedasti infra praefatam provinciam, in religione monachorum cohabitans. Tantaque in eo fuit obedienta atque humilitas in ipsis adolescentiae suae annis atque pueritiae ut inter ceteros coaevos gloriosior haberetur. Parentes vero ejus, juxta seculi dignitatem locupletes, magis eum superstitem in rerum opulentiis habere cupiebant quam ad religionis institutum relinquere. Sed vir Dei secundum evangelii mandatum, ubi ait : Qui reliquerit patrem aut matrem et reliqua propter me, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit, magis studuit inhiare coelestibus quam terrenis opibus abundare. Denique nuditatem et egestatem ambiens, quidquid habere poterat latenter pauperibus erogabat. In tantum igitur a Deo divinitus inspiratus est ut beati Abrahae patriarchae meritis aequaretur, cui dictum est : Exi de terra tua, et de cognatione tua et de domo patris tui, et faciam te in gentem magnam.
I
ste igitur sanctus cupiens ferre peregrinationem, exiit nesciens quo iret, nisi divino nutu, cujus spiritus operatur omnia ut vult, inspiratus, adiit partes occidentis, ut ubi occassus videretur solis justitia appareret et effugatis errorum et vitiorum tenebris lux vera in cordibus credentium oriretur. Assumpto igitur secum uno puerulo, nomine Theodemiro, pervenit in regionem Baiocasinam. Quem cum in itinere esset angelus Domini in somnis admonuit : Perge, inquit, viam quam ire decrevisti ; quia locus tibi est paratus a Domino, et plebs immodica per te ad fidem veram convertenda est. Ac deinceps fretus Dei adjutorio, pervenit ad supra dictem regionem ad vicum quemdam qui vocatur Redeveris, ibique hospitari coepit. In quo loco erant homines bruti, Dei cultus ignari, sacrilega superstitione detenti, colentes idola et adorantes simulacra, multisque erroribus involuti Deum penitus ignorabant. In eodem vero loco vir Dei diutius commoratus coepit verbum Dei accolis regionis illius praedicare. Ibique aedificato oratorio, vigiliis et orationibus pernoctans assidue Deum precabatur ut ad cognoscendam veritatem corda credentium virtute sui Spiritus illustraret. Tantum namque ei Dominus gratiam contulit ut pene omnes converterentur ad fidem Christi per ejus praedicationem atque exempla sanctitatis.
I
gitur volens Deus eodem tempore militem suum manifestum fieri in eadem regione, contigit ut quidam vir, quem ipse ad fidem Christi converterat, haberet filium parvulum, quem juxta temporalem amorem nimium diligabet. Evenit vero ut idem febridus validis urgeretur atque ad extrema perductus spiritum exhalaret vitae. Cujus corpusculum exanime mater nimiis doloribus fatigata collocavit in lectulum, atque cum ejulatu et clamore magno cucurrit ad virum Dei, coepitque clamare dicens : Sancte Vigor, si vere servus Dei es et vera sunt quae in nomine Christi annuntias, veni et suscita filium meum, quia defunctus est. Dominus namque te misit in hanc regionem ad illuminationem nostram. Vir autem Domini haec audiens prostravit se in terram, orans et deprecans cum lacrimis Dominum et dicens : Pater omnipotens, qui misisti unigenitum filium tuum salvatorem mundi, aequalem tibi in tua aeternitate et potestate, quique hominem olim perditum ad agnitionem nominis tui revocasti, exaudi me humillimum indignum famulum tuum, et redde animam intra viscera illius pueri, ut cognitio nominis tui manifestetur in populo isto. Cumque complesset orationem, conversus ad mulierem dixit : Mulier, quid mihi molesta es ? Nonne tibi dixi quia si credideris ex toto corde Deum verum, omnia quaecumque petieris impetrabis ? Crede tantum et vivet filius tuus. At illa audiens viri Dei sermonem, credens abiit. Cumque foribus domus suae accessisset, vidit filium suum vivum exilientem et laudantem Deum dicentemque : Laudo et glorifico et magnifico Christum filium Dei vivi, per quem sanitatem et vitam per orationem servi sui Vigoris recuperare merui. Vixit deinceps multum tempus cum incolumitate serviens Deo. Propter hoc ergo miraculum longe lateque magis fama viri Dei personuit, et aegrotantibus medicinam per orationes ejus Dominus tribuit, ita ut caecorum, claudorum ceterarumque languitudinum sanitates par illum Dominus plurimis impertiret.
P
er idem tempus erat quidam vir in eadem regione, Velosianus nomine, locuples valde praediis ac familiis possessionibusque ditatus. Qui audiens famam viri Dei, accessit ad eum deprecans illum decensque : Scio quia potens es in miraculis, quoniam per te Dominus mirabilia in plebe sua operatur. Rogo ut venias ad quamdam possessionem meam ; quia in quodam loco silvae serpens est immanis valde, qui homines multos et jumenta exurit flatu suo, et nemo ausus est in circuitu loci illius quidquam attingere. Veni ergo, si vales par orationes tuas ab interitu serpentis nos liberare. Cui vir Dei : Non possum, inquit, per me quidquam facere, nisi Christus Dei filius, qui dedit discipulis suis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones et super omnem virtutem inimici, dederit mihi constantiam ad conterendam callidissimi serpentis astutiam. Revertere hinc, et die tertia remea, et si fuerit voluntas Dei, pergam tecum. Igitur vir Dei secundum morem suum prosternens se in orationibus, biduo jejuniis perseverans, fonte lacrimarum oculos rigabat, supplicans Domini misericordiam ut eumdem serpentem superare posset. Die vero tertia, pergens ad praedictum locum, invenit semitam per quam idem serpens ibat ad fontem aquae et iterum remeabat ad specum suum, quod intra antiquam maceriem juxta cijusdam arboris radices erat. Qui appropians ad idem specum, dixit ad serpentem : Serpens antique et sathana, praecipio tibi in nomine Jesu Christi filii Dei vivi, qui servis Dei dedit potestatem ambulandi super aspidem et basiliscum et conculcandi leonem et draconem, ut exeas de specu isto. At ille illico exivit stridens dentibus, erecto capite, vomens flammas et quasi ad devorandum paratus. Ejus longitudo erat numero pedum quadraginta, aspectus vero terribilis erat valde. Quem mox ut Dei famulus vidit, elevata manu signum sanctae crucis injecit. At ille clauso ore et depressa cervice ad eum pervenit. Tunc vir Dei arrepto orario suo, ligavit collum suum, tradiditque famulo suo Theodemiro quasi mansuetam ovem, dixitque ei : Vade et perduc eum usque ad littus maris, ne in hoc loco ulterius habeat potestatem commorandi. Tunc omnis populus, qui ad spectaculum istud convenerat, glorificavit Deum dicens : Vere Deus est in servo suo, per quem tale fit miraculum in oculis viventium hominum. Inter quos Velosianus, prosternens se ad pedes beati viri, confitebatur Deum mirabilem esse in servis suis. Tunc tradidit ei omnem locum illim qui Cirisiacus dicitur, qui in gyro cingebatur fere millibus triginta quinque cum omni possessione sua.
A
t vero idem serpens itrum exiit in locum qui dicitur Cella : unde per eumdem virum Dei ejicitur ; ac pro hoc ipse locus ad possidendum ei traditur. Ac demum exiit idem serpens in alia loca trans fretum maris, quorum unus Camelitum, alter vero ob eventum rei Chelydri fraus nuncupatur. Principes itaque regionis illius, audita fama viri Dei, accedentes ad eum deprecati sunt quatenus a periculo serpentis populum dignaretur liberare. Vir autem Domini, acquiescens deprecationi eorum, tranfretansque ad eos, tale serpenti praeceptum dedit : Praecipio, inquit, tibi, draco ne ulterius terram attingas neque ulli hominum noceas. Ob quam causam praefata praedia cum plurimo procinctu viro Dei tradita sunt in possessionem.
C
umque longius crebresceret fama virtutum ejus pro hujus facti miraculo, contigit ut episcopus Baiocassensis civitatis migraret ad Dominum. Tunc omnis congregatio clericorum cum multitudine plebis collegerunt se simul, petieruntque unanimitater ut sanctus Vigor eorum fieret pontifex. Quid longius protraham sermonem ? Dei enim nutu et pontificum plurimorum favore ordinatus est episcopus. Deinde vero memoratus vir magis ac magis studuit Domini exercere famulatum diebus ac noctibus in jejuniis, in vigiliis et orationibus, in lectionibus, atque praedicationibus vacare.
P
er idem tempus, dum ad praedicandum pergeret, venit in montem qui dicebatur Phanus, nunc vero Chrismatum dicitur, pene milliario ab urbe. In quo monte erat effigies lapidea in specie milieris, quam incolae loci illius velut quoddam sacrum venerari solebant. Qui dum more solito inibi verbum Dei annuntiare coepisset, consurgens omnis multitudo vulgi, cum injuria ejecerunt eum dicentes : Nos consuetudinem patrum et priorum tenebimus, et a cultura deorum nostrorum nullatenus recedemus, nec tuis obtemperabimus praeceptis. Ob quam causam vir Dei cum ira ab eodem recessit loco. Consilioque accessit ad regem Childebertum, narrans ei qualiter omnis regio Baiocasina ad cultum veri Dei sit conversa praeter illum montem, qui superstitionibus et erroribus diabolicis tenebatur annexus. Audiens Childebertus rex in praefato monte execrabiles accolas habitare, admirans sanctitatem viri Dei et famam virtutum ejus, flexus ad misericordiam, ait ad eum : Sicut comperi, venerabilis pater, idem mons et accolae ejus regiis dictionibus subjacet priscisque temporibus fiscus praecedentium regum fuit. En trado tibi memoratum locum cum omnibus habitatoribus suis in possessionem perpetuam, ut destruas omnem immunditiam profanitatis idololatriae et aedifices ecclesiam in Christi nomine consecrandam. Missis vero legatis suis ad praedictum locum, omnia ut praefati sumus impleverunt. Et emundato loco, omnis plebs Baiocasina concurrens ad virum Dei, unanimiter aedificaverunt ecclesiam ; omnisque populus ille devotus est, et imposuerunt ei nomen Mons Chrismatum. Ab illo ergo die constitutum est ut omnes pontifices illius civitatis tres infantes in solemnitate paschali ibidem baptizarent et tunc demum cum reliquiis et presbyteris ac diaconibus vestibus sacris indutis cum choro psallentium remearent pedibus. Concurrebant vero ad eumdem virum Dei multitudo vicinorum populorum in eodem loco, et praedia sua ac possessiones illi tradebant ; plurimaque multitudo clericorum ibidem in Domini famulatu subsidebat.
C
ontigit ergo instigante diabolo eodem tempore ut quidam comes regionis illius, Bertulphus nomine, avaritiae aestibus accensus, sicut se habet misera cupiditas, invadere conaretur agrum quemdam in eodem loco, qui viro Dei traditus fuerat. Cumque protervo spiritu cum ambitione magna aratris conglobatis eumdem agrum fuisset ingressus, nuntiatum est beato Vigori quod cum tanta vesania praedictus comes agrum illius occupasset. Ille vero ut erat jam decrepita aetate fessus, oculis caligantibus et jam pene lumine amisso, misit ad eum nuntium, dicens : Rogo ut recedas ab hereditate quam mihi Dominus Jesus Christus per manus religiosorum virorum tradidit. Alioquin rogabo Dominum meum ut defendat hereditatem suam. At ille, ut erat inflatus superbia, cum injuria sprevit nuntium ejus, et nequaquam acquiescens precibus viri Dei, coepit vehementius exarare agrum illum. Cumque renuntiata essent haec famulo Dei, sumpto vehiculo quo pergere solitus erat, egressus civitatem venit ad montem ; ingressusque ecclesiam, expansis manibus coepit orare, dicens : Domine Deus auxiliator meus, defende hereditatem quam mhi dedisti. Eleva manum tuam in superbiam inimici, quia malignatus est inimicus. Depone potentem de sede et exalta humiles in fide, ut cognoscant omnes quia tu solus potens et mirabilis es super terram. Necdum vir Dei orationis verba compleverat, et ecce subito idem malignus et superbissimus comes de equo quod sedebat corruit et fractis cervicibus expiravit ; simul vita et hereditate amissa, aeternis gehennae incendiis traditur cruciandus. Cumque turba quae convenerat vidisset quae gesta erant, cum summa festinatione fugerunt ; et nemo ab illo die ausus fuit possessionem viri Dei invadere.
I
llud igitur mirabile quod divina providentia dignatus est operari per servum suum Dominus rerum creator omnium, non sit nobis onerosum : quia non est fidelibus silendum quod dominus vult esse noscendum. Quodam itaque tempore, cum jam venerabilis Christi pontifex maxima teneretur aetate, ut retulerunt antiqui et ut narraverunt praedecessores nostri, veracissimi absque dubio viri, contigit cuidam agricolae semina spargere campi. Accidit etenim res inopinata nimium, quod semem agri illius insertum jamque bene adultum, ab avibus radicitus pene est subito comestum. Nam hiemali in tempore ob canitiem pruinosi temporis et austeritatem ventorum nubiumque fragores quasi fugientes ab orientali plaga in occiduis partibus convolabant, agrumque sancti pontificis ipsae aves, quae vulgo gantae appellantur, sertum semem, ut praefati sumus, comedendo invadebant. Una autem die videns hoc agri cultor illius, veloci cursu gradiens, volens avibus resistere nec valens, maestus retro rediens, sancto viro retulit dicens. Sanctus siquidem vir, Dei gratia plenus, ut erat jam senio dessus, arrepto baculo quo se sustentare solitus erat, adiens agrum avesque illas in nomine Domini minans et coram se ducens, suum inclusit in horreum. Ipse vero domum rediens, dedit se sopori quiescens. Mane autem surgens diluculo, orationique prius incumbens, deinde avibus misertus est inquiens : In Dei omnipotentis nomine, ad loca vestra redite. Exeuntes itaque, intellexerunt circumspicientes se non omnes adesse. Coeperunt ergo cracitare intolerabiliter circa tectum, quasi dolentes. Quarum maestitiam nutu Dei venerabilis praesul intellexit ; vocatoque custode illo cui commiserat gregem sero : Dic, inquit, si quid mali fecisti gregi isti ? At ille confusus vehementer erubuit, videns quia non latuit, confessusque est se unam comedisse. Sanctus iram mitigavit : Ossa ejusdem aviculae mihi affer, inquit. Et allata ante se, confisus gratuita Dei pietate cui nihil est impossibile, fudit orationem ex intimo corde : Deus, ait, rerum creator omnium, cui elementa omnia serviunt, qui creasti omnia et conservas creata, sine quo nec avis volat nec graditur bestia, hanc avem suis gregibus aggrega. Hac oratione peracta, avis surgit rediviva ; gregi suo aggregata, cum ceteris unde venit est reversa.
M
ultas siquidem virtutes alias pietas divina per servum suum Vigorem operata est, quae in hac paginula non tenentur inserta, ne fastidiosis lesctoribus viderentur superflua. Haec autem de plurimis paucae scriptae sunt, ut prudens lector de paucis plurima facta fuisse credere possit. Obiit vero vir beatissimus senex et plenus dierum die Kalendarum nobembrium in timore et fide Jesu Christi Domini nostri, plurimosque discipulos educatos in fide sanctae Trinitatis relinquens migravit ad Dominum, sepultusque est in eodem monte Chrismatum, ubi ipse monasterium in honore sancti Petri apostoli construxerat. Ubi per merita orationum ejus beneficia praestantur a Domino usque in hodiernum diem per Jesum Christum Dominum nostrum, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti per cuncta secula seculorum. Amen.


© jc Ferrand / jfD, 1999-2017  -  Mises à jour  -  Aide et info légale  -  W3C HTML 4.01  -  W3C CSS
Depuis le 19/01/2013 : Nb total de visiteurs: 27575 - Nb de visiteurs aujourdhui: 3 - Nb visiteurs connectés: 1